- 22 -

1367 (17. sierpnia)

Biskup Przecław z Pogorzeli wraz z kapitułą katedralną uznają króla Karola IV. Luksemburskiego jako pana miasta i księstwa wrocławskiego.

— Nos Preczlaus dei gracia episcopus, Jacobus de Paczkowz Paczkowa propositus, Theodricus decanus, Simon scholasticus totumque capitulum ecclesie Wratislaviensis publice recognoscimus pro nobis et successoribus nostris et fatemur tenore presencium universis tam presentibus quam posteritati, quod bone memorie illustris princeps dominus HeinricusHenryk VI. Dobry (Wrocławski), książę wrocławski olim dux Wratislaviensis sextus et ultimus, qui a prima fundacione hereditaria a suis progenitoribus dictam civitatem et ducatum Wratislaviensem iuste rite racionabiliter et libere possedit, dictam civitatem et ducatum magnifico principi domino Johanni regi Boemie regno et corone eiusdem regni necnon heredibus et successoribus suis regibus Boemie rite racionabiliter et iuridice donavit per eos perpetuis temporibus libere possidendum. Idcirco recognoscimus dictos reges Boemie esse veros et legitimes dominos civitatis et ducatus Wratislaviensis predictorum. In cuius rei testimonium sigilla nostra presentibus sunt appensa.
Datum Wratislavie decima septima die mensis Augusti anno domini millesimo trecentesimo sexagesimo octavo.

Lehns- und Besitzurkunden Schlesiens und seine einzelne Fürstenthümer im Mittelalter. Herausgegeben von Dr. C. Grünhagen und Dr. H. Markgraf. Erster Theil. Leipzig 1881.